- TYMPANUM
- I.TYMPANUMa τύπτω, i. e. percutio, quale fuerit, antiqua numismata indicant, in quorum aversa parte Cybele Mater Deûm Tympanum in sinu gerit, vel eidem innititur. Ex im ie descripsit Plinius de margaritis agens, l. 9. c. 35. Quibus una tantum est facies, et ab ea rotunditas, aversis planities, ob id Tympana nominantur. Quae imitatus Isidorus, Origin. l. 3. c. 21. Tympanum autem dictum, ait, quod medium est: Unde et margartarum medium Tympanum dicitur. Erant, ut idem notat ibid. pelle, vel coriô superinducta. Unde Tiberii eruditus Libertus Phaedrus, Fab. l. 3. fab. 21. v. 4. ait,Galli Cybeles circum quaestus ducereAsinum solebant, baiulantem sarcinas:Is cum labore et plagis esset mortuusDetractâ pelle. sibi fecerunt Tympana.Rogati mox a quodam delitio suo,Quidnam fecissent? Hôc locuti sunt modô:Putabat, se post mortem securum fore,Ecce aliae plagae congeruntur mortuo.In quae verba schefferus annotat. Fuisse Tympana isla ex ligneo circulo, cui supcrinductum ex una solum parte esset corium: Fallique dicit Dempstecum, ad Rosin. l. 2. c. 4. quando aera fuisse scribit, et aera Corybantia, apud Virgilium, de illis accipit. Quod vel ex Scrvio ad eum locum discere potuisset, ubi ita scribit: Aerea autem Cymbala Corybantibus Iasonis filiis, quibus vagitum Iovis celaeverunt. Tamen et ex atgento tympana habet Plin. l. 33. c. 11. Percuriebantur aliquando virgulâ, aliquando manu nudâ impellebantur. Ideo plagarum Phaedrus meminit, et Ovid. l. 4. Met. v. 29.Femineae voces, impulsaque Tympana palmis.Catullus, Epigr. 64. de Aty, v. 9.Nivers citata cepit manibus levi Tympanum,Tympanum, Tubam, Cybele tua Mater intia:Quattensque terga tauri teneri cava digitisCanere haec suo. ——Sueton. Aug. c. 68. Sed et Populus quondam universus Ludorum die, et accepit in contumeliam eius, et assensu maximô comprobavit versum in scena pronuntiatum de Gallo Matris Deûm iympanizante: Videtur, ut Cinaedus orbem digitô temperet. Quo et Ausonius allusit in Pythagorica acroasi, de viro bono, Edyll. 16. v. 12.Sit solidum, quodcumque subest, nec inania subtusIndicet admotus digitis pellentibus ictus.Et Augustinus: Plaudat nunc organis Maria, et inter veloces articulos Tympana puerperae concrepent. Sonitum Catullus elegauter expressit, loc. cit. v. 21.Ubi cymbalum sonat vox, ubi Tympana reboant.Et, v. 29.Leve Tympanum remugit, cava cymbala recrepant.Forma fuit, qualem Pignorius exhiber Comm. de Servis, primâ facie cribrum refereus, ut non immerito legamus, in iudicio Coci et Pistoris,Tympana habet Cybele: sunt et mihi Tympana cribriNempa Tympana omnino erant, inter instrumenta Musica, quibus in sacris Cybeles olim utebantur. Lucretius, l. 2. v. 618.Tympana tenta tonant palmis, et Cymbala circumConcava, raucisonôque minantur cornua cantu,Et Phrygiô stimulat numerô cava tibia mentes. etc.Quatiebant autem illa Galli, dum Deae operabantur: quam etiam vicatim circumserentes, more suô circulatoriô, pectora plangebant, ad cantum tibiarum Tympanorumque sonitum, Dionys. Halicarn. l. 2. Porro eorundem stepitu clamorem eorum, quos evitabant, ne exaudiretur, obrundere solebant, Rittershusius ad Phaedrum, loc. eit. Cum vero Cybele Tellurem notaverit, resectio illa virilium, segetem, quae demetitur: Tympanum, terrae rorunditatem: fragor. eius, tonitru denorabat, qua de re pluribus agit de orig. et progr. Idolol. Vossius, l. 2. c. 54. Quia itaque enervatissims mollislimique habebautur hi Galli, hinc Tympanorum usus apud Romanos in bello reiectus, et Tympanotriba in convitio fuit, vide Plautum, Truculentô, sc. Ite: hodie vero Germani cum vigiles mutant; etiam cum proelium committunt, Tympanum pulsant, et tibiâ canunt. Porro ex Tympano etiam comedisse, ex cymbalo bibisle, qui Matri Deûm initiabantur, arguit Clemens Alex. Admon. ad Gentes: ubi commemorat, uti tales dicere soleant, εν τυμπάνου ἔφαγον, εν κυμβάλου ἔπιον, ενερνοφόρησα, ὑπὸ τὸν παςτὸν ὑπέδυον, Ex Tampanc comedi, ex cymbalo bibi, craterem gustavi, ingressus sum thalamum. Alias Tympanis quoque poculis sermiviros illos Sacerdores usos fuisse, dicemus infra. Neque vero in Cabeles solum sacris, sed et in Bacchi origiis, adhibita fuisle Cymbala Tympanaque, docet Sidonius Apollmatis, Carm. 5. v. 496.——— Rotat enthea thyrsumBassaris et maculis ERythreae Nebridos horrens,Excitat Odrysios ad mat cida Tympana mystas.Vide Dempsterum, loc. cit. Imo tympanum, Bacchicorum Sacrorum vel primarium instrumentum fuisle, docer Casp. Barthius, Animadversionibus Papinian. passim, in primis ad l. 9. Thebaid. v. 800. et l. 10. v. 643. Ubi muliebria furisle haec instrumenta quoque probat, ex eodem Poeta, l. 2. Achilleidos v. 176. At inter insignia eadem Indiae Regum, quos tintinnabula et tympanum praecedere consuevisle, docet Alex. ab Alexandro, Genialium Dierum l. 4. c. 1. i. e. tympanum cum tintinuabulis, seu, ut sic dicam, tintinnabulatum, cuiusmodi tympana mirifica Indorum, ex vetere Scriptore, pulchre describit Suidas, ubi inter alia Bacchum sua inde desumpsisse refert. Haec dum pulsabantur, mirum edebant sonum, graviore Tympani boatu, acutô tintinnabulorum tinnitui ac concentui permisto. Vide Tiraquellum ad Alexandri Dies Genial. l. et. c. d. I. Lipsium, Militiâ Rom. l. 4. c. 10. Ukirum Cl. ad Curt. l. 8. c. 11. Alios. Cui non absimile organum se aliquando Venetiis conspexisle, refert Ios. Zarlinus, aetatis suae Musicorum facile princeps, apud H. Magium, de Tintinnab. c. 13. qui crotala quoque Antiquis fuisle, quae multa tintinnabula affixa haberent, docet ibid. Sed et Tympana, praeter tibias tubasque, ut et omnia ea, quibus lugentium animi excitati dolorem minus sentirent, in funeribus Vererum adhiberi consuevisle, legas apud Alex. Aphoridsaeum in Probl. Prolydorum, de Invent, rerum, l. 6. c. 10. Alios etc. Hodie tympana et Turcis in usu, sed quae Tamburla Galli vocant, de quibus supra aliquid, plura vero apud Car. du Fresne, Not. ad Ioinvillam, uti de tympanis ovillis, tacentibus aut crepantibus, cum lupinum percutitur, apud Gerh. Io. Vossium, de Idol. Part. 3. c. 77. et Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 47. Hinc Tymbres piceae, in Epist. 1. l. 5. Senatoris, eide Glossarii Auctori tympana sunt aerea picei coloris, unde vox Gallorum tymbres, pro tympanis, inde pro galeis, quae armorum insignibus imponuntur. De aliis vocis Tympani significationibus, hîc infra: nisi quod de margaritae genere, Tympano dicto, iam supra actum: addam saltem, Ornamenta mamillarum ex Tympanis margaritis, fieri olim consuevisle, Paulus l. 32. § ult. ff. de auro et argent. legat. Vide de iis plura apud Salmas. ad Solin. p. 1143. ut et supra de Tympani quibusdam speciebus, voce Nacara, it. Tabala; et Tabur.II.TYMPANUMpoculi genus, parvum et cavum, sine fundo ac auribus; proin molle parumque viris conveniens: Unde locus datus Demostheni convicium faciendi Midiae, quod eis parum castrensibus biberet, Dorotheô referente apud Arhenaeum, l. 11. Soli nempe iis Cybeles utebantur Sacerdotes. Meminit istiusmodi poculorum Plinius, l. 33 c. 11. Mox additum argentum in angulis, lineasque per commissuras; Tympana vero se iuvene appellata stateras et lances, quas antiqui Magidas appellaverunt. Plautus item,— — Ipsum etiamPauxillum argenti levibus tonsum TympanisLimari etc.Graeci Clemmateres quoque vocârunt, utpote qui formam operimenti testudinis κλέμμυδα appellant. Vide Thom. Dempster. ad Rosin. l. 5. Antiquit. c. 30. item Maridas, vide in hac voce. Apud Virgilium. l. 4. Georg. v. 444. Tympana plaustrorum, inepte explica vit Servius, sive alius quisquam Servii nomine: Egregie Iuu. Philargyrus, rotas ex solidis tabulis factas interpretatur, cuiusinodi Romae visuntur in antiquis monumentis, quae tum alii, tum Laur. Pignorius delineari curavit, et transtulit in eruditum suum Comm. de Servis. Ad harum imitationem factae haustoriae mothinae, quae versabantur hominibus caleantibus, tympanorum quoque accepêre nomen: Iis aqua ex puteis extrabebatur, aut salinis affundenda, aut rigandis hortis, aut ad alios quoscumque usus. Vide Salmas. ad Solin. p. 589: nec non supra ubi de Haustoriis Machinis, it. voce Rota.III.TYMPANUMquoque tormenti genus, unde τυμπανίξειν, Hebr. c. 11. v. 35. ἄλλοι δὲ ἐτυμπανίςθησαν. Ad quem locum Theophylactus, et ante eum Iohannes Chrysostomus, significari aiunt Crucis tormentum, in quo Martyres distenderentur. Thom. Aquinas Eqvuleum indigitari contendit: quam sententiam amplectitur et explicat pluribus Hieron. Magius, l. de Eqvuleo, c. 8. 9. 10. Rodericus Gualtherus, fidiculis extenderunt, reddit, adeoque Tympani hîc nomine fidiculas intelligit, vide supra. Goth. Iungermanno, Notis in Magium, Tympanum Iulio Polluci, Onomast. l. 8. c. 7. in instrumento Δημίου su Carnificis memoratum, in MS. Palat. vetustissimo Τύπανον, παρα τὸ τύπτειν, rotundus erat fustis vel bacillus, quô rei percuti a Carnifice solebant. Scholiastes namque Aristophanis Pluto, ad Blepsidemi illum χετλιασμὸν,Ω῏ τύμπανα καὶ κύφωνες οὐκ αρήξετε;Ita commentatur; Τύμπανα, ξύλα, ἐφ᾿ οἷϚ ἐτυμπάνιζον ἔχρωντο γὰρ αὐτῇ τῇ τιμωρίᾳ ἤ βάκλα, παρα τὸ τύπτειν ἤγουν ξύλα, οἷς τύπτονται εν τοῖς δικαςτηρίοις οἱ τιμωρούμενοι, ligna quibus in Dicasteriis verberabantur sontes. Unde Sigonius de Rep. Athen. l. 3. c. 1. sub fin. Τύμπανον, inquit, unde ὐποτυμπανίσαι fluxit, ligna erunt, quibus nocentes homines caedebantur, ut Pluti Interpres prodit. Hesych. Τυμπανίξεται, πλήςςεται, ενδέρεται, ἰχυρῶς τύπτεται. et, Τύμπανον, ᾧ αἱ Βάκχαι κρούουσιν: ἦν ῏ειδος τιμωρίας. Idem in praec. Τύμπανα, τὰ δερμάτινα κρακτήρια κόοκινα. Suidas, Τυμπανίξεται, ξύλῳ πλήςςεται, ενδέρεται καὶ κρεμᾶται. Etymologicon Magn. ὐποτυμπανίσαι οὐχ ἁπλῶς τὸ ὐποκτεῖναι, ἀλλὰ τυμπάνῳ, ὅ ἐςτι ξύλον ὅπερ οκυτάλην καλοῦσι Τὸ γὰρ παλαιὸν ξύλοις ἀνήρουν τοὺς πολεμίους, ὕςτερον δὲ τῷ ξίφει. Quamvis negari non possit, et de machina, quâ distendebantur vel suspendebantur miseri, vocem τύμπανον et verba inde derivata, usurpata reperiri; ubi forre respicitur ad illa distenta Tympana. Interim alter vocis usus, ubi ξύλον illud seu fustis significatur, veterib. Scriptoribus Atticis notior fuisle videtur, neque aliter illi quam de nece Τυμπανισμὸν acceperunt, quae per istiusmodi fustiumn clavarumque lignearum certatim ingesta verbera inferri solebat. Unde et Ulpianus ad Demosth. in ea de Cherson. ὐποτυμπανίσαι, air, ἀντὶ τȏυ ἀνιλεῶς φονεῦσαι ῥοπάλοις, crudeliter enecari fustibus. Vide Eundem Philipp. 3. 4. etc. plura vero de Ep. ad Hebraeos, l. cit. apud Gatakerum, Adversar. c. 46.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.